1 | Ipsum autem triduum non totum et plenum fuisse scriptura testis est; sed primus dies a parte extrema totus annumeratus est; dies vero tertius a parte prima et ipse totus; medius autem inter eos, id est secundus dies, absolute totus viginti quattuor horis suis, duodecim nocturnis et duodecim diurnis. Crucifixus est enim primo Iudaeorum vocibus hora tertia cum esset dies sexta sabbati; deinde in ipsa cruce suspensus hora sexta et spiritum tradidit hora nona; sepultus est autem cum iam sero factum esset sicut sese habent verba evangelii, quod intellegitur in fine diei. Undelibet ergo incipias etiam si alia ratio reddi potest quomodo non sit contra evangelium Iohannis ut hora tertia ligno suspensus intellegatur, totum diem primum non comprehendis. Ergo a parte extrema totus computabitur sicut tertius a parte prima. Nox enim usque ad diluculum quo domini resurrectio declarata est ad tertium pertinet diem quia deus qui dixit de tenebris lumen clarescere ut per gratiam novi testamenti et participationem resurrectionis Christi audiremus: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino, insinuat nobis quodam modo quod a nocte dies sumat initium. Sicut enim primi dies propter futurum hominis lapsum a luce in noctem ita isti propter hominis reparationem a tenebris ad lucem computantur. Ab hora ergo mortis usque ad diluculum resurrectionis horae quadraginta ut et ipsa nona connumeretur, cui numero congruit etiam vita eius super terram post resurrectionem in quadraginta diebus. |
2 | Et est iste numerus in scripturis frequentissimus ad insinuandum mysterium perfectionis in quadripertito mundo; habent enim quandam perfectionem decem, et ea quater multiplicata faciunt quadraginta. A vespera autem sepulturae usque ad diluculum resurrectionis triginta sex horae sunt, qui est quadratus senarius. Refertur autem ad illam rationem simpli ad duplum ubi est coaptationis maxima consonantia. Duodecim enim ad viginti quattuor simplo ad duplum conveniunt et fiunt triginta sex, nox tota cum die toto et nocte tota, neque hoc sine illo sacramento quod supra memoravi. Non absurde quippe spiritum diei comparamus, corpus autem nocti; dominicum enim corpus in morte ac resurrectione et spiritus nostri figuram et corporis gerebat exemplum. Etiam sic ergo apparet illa ratio simpli ad duplum in horis triginta sex cum duodecim ad viginti quattuor conferuntur. Et horum quidem numerorum causas cur in scripturis sanctis positi sint potest alius alias indagare vel quibus istae quas ego reddidi praeponendae sint vel aeque probabiles vel istis etiam probabiliores; frustra tamen eos esse in scripturis positos et nullas esse causa mysticas cur illic isti numeri commemorentur nemo tam stultus ineptusque contenderit. Ego autem quas reddidi vel ex ecclesiae auctoritate a maioribus tradita vel ex divinarum scripturarum testimonio vel ex ratione numerorum similitudinumque collegi. Contra rationem nemo sobrius, contra scripturas nemo Christianus, contra ecclesiam nemo pacificus senserit. |