1 | Annus etiam unus si duodecim menses integri considerentur quos triceni dies complent (talem quippe mensem veteres observaverunt quem circuitus lunaris ostendit), senario numero pollet. Quod enim valent sex in primo ordine numerorum qui constat ex unis ut perveniatur ad decem, hoc valent sexaginta in secundo ordine qui constat ex denis ut perveniatur ad centum. Sexagenarius ergo numerus dierum sexta pars anni est. Proinde per senarium primi versus multiplicatur tamquam senarius secundi versus et fiunt sexies sexageni, trecenti et sexaginta dies, qui sunt integri duodecim menses. Sed quoniam sicut mensem circuitus lunae ostendit hominibus sic annus circuitu solis animadversus est, restant autem quinque dies et quadrans diei ut sol impleat cursum suum annumque concludat; quattuor enim quadrantes faciunt unum diem quem necesse est intercalari excurso quadriennio quod bissextum vocant ne temporum ordo turbetur. Etiam ipsos quinque dies et quandrantem si consideremus, senarius numerus in eis plurimum valet; primo quia sicut fieri solet ut a parte totum computetur, non sunt iam dies quinque sed potius sex ut quadrans ille accipiatur pro die; deinde quia in ipsis quinque diebus sexta pars mensis est, ipse autem quadrans sex horas habet; totus enim dies, id est cum sua nocte, viginti quattuor horae sunt quarum pars quarta qui est quadrans diei sex horae inveniuntur. Ita in anni cursu senarius numerus plurimum valet. |