1 | Haec autem ratio simpli ad duplum oritur quidem a ternario numero; unum quippe ad duo tria sunt. Sed hoc totum quod dixi ad senarium pervenit; unum enim et duo et tria sex fiunt. Qui numerus propterea perfectus dicitur quia partibus suis completur; habet enim eas tres: sextam, tertiam, dimidiam; nec ulla pars alia quae dici possit quota sit invenitur in eo. Sexta ergo eius unum est, tertia duo, dimidia tria. Unum autem et duo et tria consummant eundem senarium. Cuius perfectionem nobis sancta scriptura commendat in eo maxime quod deus sex diebus perfecit opera sua, et sexto die factus est homo ad imaginem dei. Et sexta aetate generis humani filius dei venit et factus est filius hominis ut nos reformaret ad imaginem dei. Ea quippe nunc aetas agitur sive milleni anni singulis distribuantur aetatibus, sive in divinis litteris memorabiles atque insignes quasi articulos temporum vestigemus ut prima aetas inveniatur ab Adam usque ad Noe, inde secunda usque ad Abraham, et deinceps sicut Matthaeus evangelista distinxit ab Abraham usque ad David, a David usque ad transmigrationem in Babyloniam, atque inde usque ad virginis partum. Quae tres aetates coniunctae illis duabus quinque faciunt. Proinde sextam inchoavit nativitas domini, quae nunc agitur usque ad occultum temporis finem. |
2 | Hunc senarium numerum quandam temporis gerere figuram etiam in illa ratione tripertitae distributionis agnoscimus qua unum tempus computamus ante legem, alterum sub lege, tertium sub gratia. In quo tempore sacramentum renovationis accipimus ut in fine temporis etiam resurrectione carnis omni ex parte renovati ab universa non solum animi verum etiam corporis infirmitate sanemur. Unde intellegitur illa mulier in typo ecclesiae a domino sanata et erecta quam curvaverat infirmitas alligante Satana; de talibus enim occultis hostibus plangit illa vox psalmi: Curvaverunt animam meam. Haec autem mulier decem et octo annos habebat in infirmitate, quod est ter seni. Menses autem annorum decem et octo inveniuntur in numero solidi quadrati senarii, quod est sexies seni et hoc sexies. Iuxta quippe est in eodem evangelii loco arbor quoque illa ficulnea cuius miseram sterilitatem etiam tertius annus arguebat. Sed ita pro illa intercessum est ut dimitteretur illo anno, ut si fructum ferret, bene; sin aliter, excideretur. Nam et tres anni ad eandem tripertitam distributionem pertinent, et menses trium annorum quadratum senarium faciunt, quod est sexies seni. |