monumenta.ch > Augustinus > 3. 5
Augustinus, De Trinitate, 4II 4 <<<     >>> III 6

Augustinus, De Trinitate, 4, III 5

1 Verum quod instat in praesentia quantum donat deus edisserendum est, quemadmodum simplum domini et salvatoris nostri Iesu Christi duplo nostro congruat et quodam modo concinat ad salutem. Nos certe, quod nemo Christianus ambigit, et anima et corpore mortui sumus, anima propter peccatum, corpore propter poenam peccati ac per hoc et corpore propter peccatum. Utrique autem rei nostrae, id est et animae et corpori, medicina et resurrectione opus erat ut in melius renovaretur quod erat in deterius commutatum. Mors autem animae impietas est et mors corporis corruptibilitas per quam fit et animae a corpore abscessus. Sicut enim anima deo deserente sic corpus anima deserente moritur, unde illa fit insipiens, hoc exanime. Resuscitatur ergo anima per poenitentiam, et in corpore adhuc mortali renovatio vitae inchoatur a fide qua creditur in eum qui iustificat impium, bonisque moribus augetur et roboratur de die in diem cum magis magisque renovatur interior homo. Corpus vero tamquam homo exterior quanto est haec vita diuturnior magis magisque corrumpitur vel aetate vel morbo vel variis afflictationibus donec veniat ad ultimam quae ab omnibus mors vocatur. Eius autem resurrectio differtur in finem cum et ipsa iustificatio nostra perficietur ineffabiliter. Tunc enim similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est. Nunc vero quamdiu corpus quod corrumpitur aggravat animam et vita humana super terram tota temptatio est, non iustificatur in conspectu eius omnis vivens in comparatione iustitiae qua aequabimur angelis et gloriae quae revelabitur in nobis.
2 De morte autem animae a morte corporis distinguenda quid plura documenta commemorem, cum dominus in una evangelica sententia utramque mortem cuivis facile discernendam posuerit ubi ait: Sine mortuos sepelire mortuos suos? Sepeliendum quippe corpus mortuum erat; sepultores autem eius per infideliatem impietatis in anima mortuos intellegi voluit quales excitantur cum dicitur: Surge qui dormis et exsurge a mortuis, et inluminabit te Christus. Detestatur autem quandam mortem apostolus dicens de vidua: Quae autem in deliciis agit vivens mortua est. Anima igitur iam pia quae fuit impia propter iustitiam fidei dicitur ex morte revixisse atque vivere. Corpus autem non tantum moriturum propter animae abscessum qui futurus est, sed propter tantam infirmitatem carnis et sanguinis quodam loco in scripturis etiam mortuum dicitur loquente apostolo: Corpus quidem, inquit, mortuum est propter peccatum; spiritus autem vita est propter iustitiam. Haec vita ex fide facta est quoniam iustus ex fide vivit. Sed quid sequitur? Si autem spiritus eius qui suscitavit Iesum ex mortuis habitat in vobis, qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem spiritum eius in vobis.
Augustinus HOME

bke14.52v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik