1 | Quia igitur unum est verbum dei per quod facta sunt omnia, quod est incommutabilis veritas ubi principaliter atque incommutabiliter sunt omnia simul, non solum quae nunc sunt in hac universa creatura, verum etiam quae fuerunt et quae futura sunt; ibi autem nec fuerunt nec futura sunt sed tantummodo sunt; et omnia vita sunt et omnia unum sunt et magis unum est et una est vita. Sic enim omnia per ipsum facta sunt ut quidquid factum est in his, in illo vita sit; et facta non sit quia in principio non factum est verbum, sed erat verbum, et verbum erat apud deum, et deus erat verbum, et omnia per ipsum facta sunt; nec per ipsum omnia facta esset nisi ipsum esset ante omnia factumque non esset. In his autem quae per ipsum facta sunt etiam corpus quod vita non est per ipsum non fieret nisi in illo antequam fieret vita esset. Quod enim factum est in illo iam vita erat, et non qualiscumque vita; nam et anima vita est corporis, sed et haec facta est quia mutabilis est, et per quid facta est nisi per dei verbum incommutabile? Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod ergo factum est iam in illo vita erat, et non qualiscumque vita, sed vita erat lux hominum, lux utique rationalium mentium per quas homines a pecoribus differunt et ideo sunt homines. Non ergo lux corporea quae lux est carnium sive de caelo fulgeat sive terrenis ignibus accendatur, nec humanarum tantum carnium sed etiam belluinarum et usque ad minutissimos quosque vermiculos; omnia enim haec vident istam lucem. At illa vita lux hominum erat nec longe posita ab unoquoque nostrum; in illa enim vivimus et movemur et sumus. |