monumenta.ch > Augustinus > . 1
>>> Augustinus, De Trinitate, 4, I 2

Augustinus, De Trinitate, 4, Prooemium 1

1 Scientiam terrestrium caelestiumque rerum magni aestimare solet genus humanum. In quo profecto meliores sunt qui huic scientiae praeponunt nosse semet ipsos, laudabiliorque est animus cui nota est vel infirmitas sua quam qui ea non respecta vias siderum scrutatur etiam cogniturus aut qui iam cognitas tenet ignorans ipse qua ingrediatur ad salutem ac firmitatem suam. Qui vero iam evigilavit in deum spiritus sancti calore excitatus atque in eius amore coram se viluit ad eumque intrare volens nec valens eoque sibi lucente attendit in se invenitque se suamque aegritudinem illius munditiae contemperari non posse cognovit, flere dulce habet et eum deprecari ut etiam atque etiam misereatur donec exuat totam miseriam, et precari cum fiducia iam gratuito pignore salutis accepto per eius unicum salvatorem hominis et inluminatorem - hunc ita egentem ac dolentem scientia non inflat quia caritas aedificat. Praeposuit enim scientiam scientiae; praeposuit scire infirmitatem suam magis quam scire mundi moenia, fundamenta terrarum et fastigia caelorum, et hanc apponendo scientiam apposuit dolorem, dolorem peregrinationis suae ex desiderio patriae suae et conditoris eius beati dei sui.
2 In hoc genere hominum, in familia Christi tui, domine deus meus, si inter pauperes tuos gemo, da mihi de pane tuo respondere hominibus qui non esuriunt et sitiunt iustitiam sed satiati sunt et abundant. Satiavit autem illos phantasma eorum non veritas tua quam repellendo resiliunt et in suam vanitatem cadunt. Ego certe sentio quam multa figmenta pariat cor humanum. Et quid est cor meum nisi cor humanum? Sed hoc oro deum cordis mei ut nihil ex eis figmentis pro solido vero eructuem in has litteras, sed inde veniat in eas quidquid per me venire potuerit unde mihi, quamvis proiecto a facie oculorum suorum et de longinquo redire conanti per viam quam stravit humanitate divinitatis unigeniti sui, aura veritatis eius aspergitur - quam in tantum licet mutabilis haurio in quantum in ea nihil mutabile video, nec locis et temporibus sicut corpora, nec solis temporibus et quasi locis sicut spirituum nostrorum cogitationes, nec solis temporibus et nulla vel imagine locorum sicut quaedam nostrarum mentium ratiocinationes. Omnino enim dei essentia qua est nihil habet mutabile nec in aeternitate nec in veritate nec in voluntate quia aeterna ibi est veritas, aeterna caritas; et vera ibi est caritas, vera aeternitas; et cara ibi est aeternitas, cara veritas.
Augustinus HOME

bke14.50r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik