1 | Sed iam satis quantum existimo pro captu nostro disputatum et demonstratum est quod in hoc libro susceperamus ostendere, constitique et probabilitate rationis quantum homo vel potius quantum ego potui, et firmitate auctoritatis quantum de scripturis sanctis divina eloquia patuerunt, quod antiquis patribus nostris ante incarnationem salvatoris cum deus apparet dicebatur voces illae ac species corporales per angelos factae sunt, sive ipsis loquentibus vel agentibus aliquid ex persona dei sicut etiam prophetas solere ostendimus, sive assumentibus ex creatura quod ipsi non essent ubi deus figurate demonstraretur hominibus, quod genus significationum nec prophetas omisisse multis exemplis docet scriptura. |