monumenta.ch > Augustinus > 11.26
Augustinus, De Trinitate, 3XI 25 <<<     >>> XI 27

Augustinus, De Trinitate, 3, XI 26

1 Sed quid ultra differimus ora eorum evidentissimo atque gravissimo alio documento oppilare ubi non angelus singulariter nec viri pluraliter sed omnino angeli dicuntur, per quos non sermo quilibet factus sed lex ipsa data manifestissime ostenditur, quam certe nullus fidelium dubitat deum dedisse Moysi ad subiugandum populum Israhel sed tamen per angelos datam? Ita Stephanus loquitur: Dura cervice, inquit, et non circumcisi corde et auribus, vos semper spiritui sancto restitistis sicut et patres vestri. Quem prophetarum non persecuti sunt patres vestri? Et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu iusti, cuius nunc vos proditores et interfectores fuistis qui accepistis legem in edictis angelorum nec custodistis. Quid hoc evidentius? Quid tanta auctoritate robustius? In edictis quidem angelorum illi populo lex data est, sed domini Iesu Christi per eam disponebatur et praenuntiabatur adventus, et ipse tamquam verbum dei miro et ineffabili modo erat in angelis in quorum edictis lex dabatur. Unde dicit in evangelio: si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. Per angelos ergo tunc dominus loquebatur, per angelos filius dei mediator dei et hominum futurus ex semine Abrahae suum disponebat adventum ut inveniret a quibus reciperetur, confitentes reos quos lex non impleta fecerat transgressores. Unde et apostolus ad Galatas dicit: Quid ergo lex? Transgressionis gratia proposita est donec veniret semen cui promissum est, dispositum per angelos in manu mediatoris, {hoc est dispositum per angelos in manu sua. Non enim natus est per conditionem sed per potestatem.} Quod autem non aliquem ex angelis dicit mediatorem sed ipsum dominum Iesum Christum in quantum homo fieri dignatus est habens alio loco: Unus, inquit, deus, unus et mediator dei et hominum homo Christus Iesus. Hinc illud pascha in interfectione agni; hinc illa omnia quae de Christo venturo in carne atque passuro sed et resurrecturo in lege figurantur quae data est in edictis angelorum, in quibus angelis erat utique et pater et filius sanctus; et aliquando pater, aliquando filius, aliquando spiritus sanctus, aliquando sine ulla distinctione personae deus per illos figurabatur etsi visibilibus et sensibilibus formis apparens, per creaturam tamen suam non per substantiam suam cui videndae corda mundantur per haec omnia quae oculis videntur et auribus audiuntur.
Augustinus HOME

bke14.48v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik