monumenta.ch > Augustinus > 11.25
Augustinus, De Trinitate, 3XI 24 <<<     >>> XI 26

Augustinus, De Trinitate, 3, XI 25

1 An forte quisquam dicturus est quod Moysi per angelum apparuit dominus, Abrahae vero per se ipsum? At hoc ab Stephano non quaeramus. Ipsum librum interrogemus unde Stephanus ista narravit. Numquid enim quia scriptum est: Et dixit dominus deus ad Abraham, et paulo post: Et visus est dominus deus Abrahae, propterea ista non per angelos facta sunt? Cum alio loco similiter dicat: Visus est autem ei deus ad ilicem Mambre, sedente eo ad ostium tabernaculi sui meridie, et tamen consequenter adiungat: Respiciens autem oculis suis vidit, et ecce tres viri stabant super eum, de quibus iam diximus. Quomodo enim poterunt isti qui vel a verbis ad intellectum nolunt assurgere vel facile se ab intellectu in verba praecipitant, quodmodo poterunt explicare visum esse deum in viris tribus nisi eos, sicut etiam consequentia docent, angelos fuisse fateantur? An quia non dictum est, 'Angelus ei locutus est' vel 'apparuit,' propterea dicere audebunt Moysi quidem illam visionem ac vocem per angelum factam quia ita scriptum est, Abrahae autem quia commemoratio angeli facta non est per substantiam suam deum apparuisse atque sonuisse? Quid quod nec apud Abraham de angelo tacitum est? Nam ista legitur cum immolandus eius filius peteretur: Et factum est post haec verba temptavit deus Abraham et dixit ad deum: Abraham, Abraham. Et ille dixit: Ecce ego. Et dixit ei: Accipe filium tuum dilectum quem diligis, Isaac, et unde in terram excelsam et offeres eum ibi holocaustum super unum montium quam tibi dixero. Certe hic deus non angelus commemoratus est. Paulo post vero ita se habet scriptura: Extendens autem Abraham manum suam sumpsit gladium occidere filium suum. Et vocavit eum angelus domini de caelo et dixit ei: Abraham, Abraham. Et dixit: Ecce ego. Et dixit: Ne inicias manum tuam super puerum neque facias ei quidquam.
2 Quid ad haec respondetur? An dicturi sunt deum iussisse ut occideretur Isaac et angelum prohibuisse; porro ipsum patrem adversus dei praeceptum qui iusserat ut occideret obtemperasse angelo ut parceret? Ridendus et abiciendus hic sensus est. Sed neque huic tam grosso et abiecto ullum locum esse scriptura permittit continuo subiungens: Nunc enim cognovi quia times deum tu et non pepercisti filio tuo dilecto propter me. Quid est, propter me, nisi propter eum qui occidi iusserat? Idem igitur deus Abrahae qui angelus, an potius per angelum deus? Accipe sequentia; certe iam hic angelus manifestissime expressus est. Attende tamen quid contexatur: Respiciens Abraham oculis suis vidit, et ecce aries unus tenebatur in arbore sabech cornibus; et abiit Abraham et accepit arietem et obtulit eum holocaustum pro Isaac filio suo. Et cognominavit Abraham nomen loci illius: dominus vidit, ut dicant hodie quod in monte dominus visus est. Sicut paulo ante quod dixit deus per angelum: Nunc enim cognovi quia times deum, non tunc deus cognovisse intellegendus est sed egisse ut per deum ipse Abraham cognosceret quantas haberet vires cordis ad oboediendum deo usque ad immolationem unici filii, illo modo locutionis quo significatur per efficientem id quod efficitur, sicut dicitur frigus pigrum, quod pigros facit, ut ideo cognovisse diceretur quia ipsum Abraham cognoscere fecerat quem poterat latere fidei suae firmitas nisi tali experimento probaretur; ita et hic cognominavit Abraham nomen loci illius: dominus vidit, id est quod videri se fecit. Nam continuo secutus ait: Ut dicant hodie quod in monte dominus visus est. Ecce idem angelus dominus dicitur. Quare nisi quia per angelum dominus? Iam vero in eo quod sequitur prophetice omnino angelus loquitur et prorsus aperit quod per angelum deus loquatur. Et vocavit, inquit, angelus domini Abraham iterum de caelo dicens: Per me iuravi, dicit dominus, propter quod fecisti hoc verbum et non pepercisti filio tuo dilecto propter me, et cetera. Haec certe verba ut dicat ille per quem loquitur dominus, Haec dicit dominus, etiam prophetae solent habere. An filius dei de patre ait: Dicit dominus, et ipse est ille angelus patris? Quid ergo de illis tribus viris, nonne respiciunt quomodo urgeantur qui visi sunt Abrahae cum praedictum esset: Visus est ei dominus? An quia viri dicti sunt non erant angeli? Danielem legant dicentem: Et ecce vir Gabriel.
Augustinus HOME

bke14.47v

Augustinus, De Trinitate, 3XI 24 <<<     >>> XI 26
monumenta.ch > Augustinus > 11.25

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik