monumenta.ch > Augustinus > 11.23
Augustinus, De Trinitate, 3XI 22 <<<     >>> XI 24

Augustinus, De Trinitate, 3, XI 23

1 'Sed,' ait aliquis, 'cur ergo scriptum est: Dixit dominus ad Moysen, et non potius: Dixit angelus ad Moysen?' Quia cum verba iudicis praeco pronuntiat, non scribitur in gestis: 'Ille praeco dixit,' sed: 'Ille iudex.' Sic etiam loquente propheta sancto etsi dicamus: 'Propheta dixit,' nihil aliud quam dominum dixisse intellegi volumus. Et si dicamus: Dominus dixit, prophetam non subtrahimus, sed quis per eum dixerit admonemus. Et illa quidem scriptura saepe aperit angelum esse domini quo loquente identidem dicitur: Dominus dixit, sicut iam demonstravimus. Sed propter eos qui cum scriptura illic angelum nominat ipsum per se ipsum filium dei volunt intellegi quia propter annuntiationem paternae ac suae voluntatis a propheta dictus est angelus, propterea volui ex hac epistula manifestius testimonium dare ubi non dictum est: per angelum, sed: per angelos.
Augustinus HOME

bke14.47r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik