monumenta.ch > Augustinus > 10.21
Augustinus, De Trinitate, 3X 20 <<<     >>> XI 21

Augustinus, De Trinitate, 3, X 21

1 Illas etiam nubes et ignes quomodo fecerint vel assumpserint angeli ad significandum quod annuntiabant etiam si dominus vel spiritus sanctus illis corporalibus formis ostendebatur, quis novit hominum? Sicut infantes non noverunt quod in altari ponitur et peracta pietatis celebratione consumitur unde vel quomodo conficiatur, unde in usum religionis assumatur. Et si numquam discant experimento vel suo vel aliorum et numquam illam speciem rerum videant nisi inter celebrationem sacramentorum cum offertur et datur, dicaturque illis auctoritate gravissima cuius corpus et sanguis sit, nihil aliud credent nisi omnino in illa specie dominum oculis apparuisse mortalium et de latere tali percusso liquorem illum omnino fluxisse.
2 Mihi autem utile est ut meminerim virium mearum, fratresque meos admoneam ut meminerint suarum, ne ultra quam tutum est humana progrediatur infirmitas. Quemadmodum enim haec faciant angeli vel potius deus quemadmodum haec faciat per angelos suos, et quantum fieri velit etiam per angelos malos sive sinendo sive iubendo sive cogendo ex occulta sede altissimi imperii sui, nec oculorum acie penetrare nec fiducia rationis enucleare nec provectu mentis comprehendere valeo ut tam certus hinc loquar ad omnia quae requiri de his rebus possunt quam si essem angelus aut propheta aut apostolus. Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae. Corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Et difficile aestimamus quae in terra sunt, et quae in prospectu sunt invenimus cum labore. Quae in caelis sunt autem quis investigavit? Sed quia sequitur et dicit: Sensum vero tuum quis scit nisi tu dederis sapientiam et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis?, quae in caelis sunt quidem non investigamus quo rerum genere et corpora angelica secundum propriam dignitatem et eorum quaedam corporalis actio continetur; secundum spiritum tamen dei missus nobis de altissimis et impertitam eius gratiam mentibus nostris audeo fiducialiter dicere nec deum patrem nec verbum eius nec spiritum eius, quod deus unus est, per id quod est atque id ipsum est ullo modo esse mutabilem ac per hoc multo minus visibilem. Quoniam sunt quaedam quamvis mutabilia non tamen visibilia, sicut nostrae cogitationes et memoriae et voluntates et omnis incorporea creatura; visibile autem quidquam non est quod non sit mutabile.
Augustinus HOME

bke14.46r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik