monumenta.ch > Augustinus > 10.20
Augustinus, De Trinitate, 3X 19 <<<     >>> X 21

Augustinus, De Trinitate, 3, X 20

1 Sed quia haec hominibus nota sunt quippe quia per homines fiunt, honorem tamquam religiosa possunt habere, stuporem tamquam mira non possunt. Itaque illa quae per angelos fiunt quo difficiliora et ignotiora eo mirabiliora sunt nobis, illis autem tamquam suae actiones notae atque faciles. Loquitur ex persona dei angelus homini dicens: Ego sum deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob, cum scriptura praedixisset: Visus est ei angelus domini; loquitur et homo ex persona dei dicens: Audi populus meus et loquar, Israhel, et testificabor tibi: Deus, deus tuus sum ego. Assumpta est virga ad significationem et in serpentem angelica facultate mutata est; quae facultas cum desit homini, assumptus est tamen et ab homine lapis ad talem aliquam significationem. Inter factum angeli et factum hominis plurimum distat. Illud et mirandum est et intellegendum, hoc autem tantummodo intellegendum. Quod ex utroque intellegitur fortassis unum est, at illa ex quibus intellegitur diversa sunt, tamquam si domini nomen et auro et atramento scribatur. Illud est pretiosius, illud vilius; quod tamen utroque significatur id ipsum est.
2 Et quamvis idem significaverit serpens ex virga Moysi quos lapis Iacob, melius tamen aliquid lapis Iacob quam serpentes magorum. Nam sicut unctio lapidis Christum in carne in qua unctus est oleo exsultationis prae participibus suis, ita virga Moysi conversa in serpentem ipsum Christum factum oboedientem usque ad mortem crucis. Unde ait: Sicut exaltavit Moyses serpentem in eremo, sic oportet exaltari filium hominis ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam, sicut intuentes illum serpentem exaltatum in eremo serpentium morsibus non peribant. Vetus enim homo noster confixus est cruci cum illo ut evacuetur corpus peccati. Per serpentem autem mors intellegitur quae facta est a serpente in paradiso modo locutionis per efficientem id quod efficitur demonstrante. Ergo virga in serpentem, Christus in mortem, et serpens rursus in virgam, Christus in resurrectionem totus cum corpore suo quod est ecclesia, quod in fine temporis erit quem serpentis cauda significat quam Moyses tenuit ut redigeretur in virgam. Serpentes autem magorum tamquam mortui saeculi nisi credentes in Christum tamquam devorati in corpus eius intraverint resurgere in illo non poterunt. Lapis ergo Iacob, ut dixi, melius aliquid significavit quam serpentes magorum; at enim factum magorum multo mirabilius. Verum haec ita non praeiudicant rebus intellegendis tamquam si hominis nomen scribatur auro et dei atramento.
Augustinus HOME

bke14.45v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik