1 | Sed his ut dicere coeperam exceptis, alia sunt illa quae quamvis ex eadem materia corporali ad aliquid tamen divinitus annuntiandum nostris sensibus admoventur, quae proprie miracula et signa dicuntur, nec in omnibus quae nobis a domino deo annuntiantur ipsius dei persona suscipitur. Cum autem suscipitur, aliquando in angelo demonstratur, aliquando in ea specie quae non est quod angelus quamvis per angelum disposita ministretur; rursus cum in ea specie suscipitur quae non est quod angelus, aliquando iam erat ipsum corpus et ad hoc demonstrandum in aliquam mutationem assumitur, aliquando ad hoc exoritur et re peracta rursus absumitur. Sicut etiam cum homines annuntiant, aliquando ex sua persona verba dei loquuntur sicuti cum praemittitur: Dixit dominus, aut: Haec dicit dominus, aut tale aliquid; aliquando autem nihil tale praemittentes ipsam dei personam in se suscipiunt sicuti est: Intellectum dabo tibi et constituam te in via hac qua ingredieris. Sic non solum in dictis verum etiam in factis dei persona significanda imponitur prophetae ut eam gerat in ministerio prophetiae, sicut eius personam gerebat qui vestimentum suum divisit in duodecim partes et ex eis decem servo regis Salomonis dedit regi futuro Israhel; aliquando etiam res quae non erat quod propheta et erat iam in terrenis rebus in huiusmodi significationem assumpta est, sicut somnio viso evigilans Iacob fecit de lapide quem dormiens habebat ad caput; aliquando ad hoc fit eadem species vel aliquantum mansura, sicut potuit serpens ille aeneus exaltatus in eremo, sicut possunt et litterae; vel peracto ministerio transitura sicut panis ad hoc factus in accipiendo sacramento consumitur. |