monumenta.ch > Augustinus > 9.19
Augustinus, De Trinitate, 3IX 18 <<<     >>> X 19

Augustinus, De Trinitate, 3, IX 19

1 Exceptis igitur illis quae usitatissimo transcursu temporum in rerum naturae ordine corporaliter fiunt, sicuti sunt ortus occasusque siderum, generationes et mortes animalium, seminum et germinum innumerabiles diversitates, nebulae et nubes, nives et pluviae, fulgura et tonitrua, fulmina et grandines, venti et ignes, frigus et aestus, et omnia talia; exceptis etiam illis quae in eodem ordine rara sunt, sicut defectus luminum et species inusitatae siderum et monstra et terrae motus et similia; exceptis ergo istis omnibus quorum quidem prima et summa causa non est nisi voluntas dei - unde et in psalmo cum quaedam huius generis commemorata essent: Ignis, grando, nix, galcies, spritus tempestatis, ne quis ea vel fortuitu, vel causis tantummodo corporalibus vel etiam spiritalibus tamen praeter voluntatem dei exsistentibus agi crederet, continuo subiecit: Quae faciunt verbum eius.
Augustinus HOME

bke14.45r