monumenta.ch > Augustinus > 9.18
Augustinus, De Trinitate, 3IX 17 <<<     >>> IX 19

Augustinus, De Trinitate, 3, IX 18

1 Sed non est creator nisi qui principaliter ista format, nec quisquam hoc potest nisi ille penes quem primitus sunt omnium quae sunt mensurae, numeri et pondera et ipse est unus creator deus ex cuius ineffabili potentatu fit etiam ut quod possent hi angeli si permitterentur ideo non possint quia non permittuntur. Neque enim occurrit alia ratio cur non potuerint facere minutissimas muscas qui ranas serpentesque fecerunt nisi quia maior aderat dominatio prohibentis dei per spiritum sanctum, quod etiam ispi magi confessi sunt dicentes: Digitus dei est hoc. Quid autem possint per naturam nec possint per prohibitionem, et quid per ipsius naturae suae condicionem facere non sinantur homini explorare difficile est, immo vero impossibile nisi per illud donum dei quod apostolus commemorat dicens: Alii diiudicatio spirituum. Novimus enim hominem posse ambulare et neque hoc posse si non permittatur, volare autem non posse etiamsi permittatur. Sic et illi angeli quaedam possunt facere si permittantur ab angelis potentioribus ex imperio dei; quaedam vero non possunt nec si ab eis permittantur, quia ille non permittit a quo illis est talis naturae modus, qui etiam per angelos suos et illa plerumque non permittit quae concessit ut possint.
Augustinus HOME

bke14.44v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik