monumenta.ch > Augustinus > 9.17
Augustinus, De Trinitate, 3IX 16 <<<     >>> IX 18

Augustinus, De Trinitate, 3, IX 17

1 Sed ne de animalibus quasi diversa ratio moveat quod habent spiritum vitae cum sensu appetendi quae secundum naturam sunt vitandique contraria, etiam hoc est videre quam multi homines noverint ex quibus herbis aut carnibus aut quarumque rerum quibuslibet sucis et humoribus vel ita positis vel ita obrutis vel ita contritis vel ita commixtis quae animalia nasci soleant. Quorum se quis tam demens audeat dicere creatorem? Quid ergo mirum si quemadmodum potest nosse quilibet nequissimus homo unde illi vel illi vermes muscaeque nascantur, ita mali angeli pro subtilitate sui sensus in occultioribus elementorum seminibus norunt unde ranae serpentesque nascantur, et haec per certas et notas temperationum opportunitates occultis motibus adhibendo faciunt creari non creant?
2 Sed illa homines quae solent ab hominibus fieri non mirantur. Quod si quisquam celeritates incrementorum forte miratur quod illa animantia tam cito facta sunt, attendat quemadmodum et ista pro modulo facultatis humanae ab hominibus procurentur. Unde enim fit ut eadem corpora citius vermescant aestate quam hieme, citius in calidioribus quam in frigidioribus locis? Sed haec ab hominibus tanto difficilius adhibentur quanto desunt sensuum subtilitates et corporum mobilitates in membris terrenis et pigris. Unde qualibuscumque angelis vicinas causas ab elementis contrahere quanto facilius est tanto mirabiliores in huiusmodi operibus eorum exsistunt celeritates.
Augustinus HOME

bke14.44r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik