1 | Itaque apostolus discernens interius deum creantem atque formantem ab operibus creaturae quae admoventur extrinsecus et de agricultura similitudinem assumens ait: Ego plantavi, Apollo rigavit, sed deus incrementum dedit. Sicut ergo in ipsa vita nostra mentem iustificando formare non potest nisi deus, praedicare autem extrinsecus evangelium et homines possunt non solum boni per veritatem sed etiam mali per occasionem; ita creationem rerum visibilium deus interius operatur, exteriores autem operationes sive bonorum sive malorum vel angelorum vel hominum, sive etiam quorumcumque animalium, secundum imperium suum et a se impertitas distributiones potestatum et apperitiones commoditatum ita rerum naturae adhibet in qua creat omnia quemadmodum terrae agriculturam. Quapropter ita non possum dicere angelos malos magicis artibus evocatos creatores fuisse ranarum atque serpentium, sicut non possum dicere homines malos segetis esse creatores quam per eorum operam videro exortam. |