monumenta.ch > Augustinus > 7.12
Augustinus, De Trinitate, 3VI 11 <<<     >>> VIII 13

Augustinus, De Trinitate, 3, VII 12

1 Hic video quid infirmae cogitationi possit occurere, cur scilicet ista miracula etiam magicis artibus fiant. Nam et magi pharaonis similiter serpentes fecerunt et alia similia. Sed illud amplius est admirandum quomodo magorum illa potentia quae serpentes facere potuit ubi ad muscas minutissimas ventum est omnino defecit. Scinifes enim musculae sunt brevissimae qua tertia plaga superbus Aegytius populus caedebatur. Ibi certe deficientes magi dixerunt: Digitus dei est hoc. Unde intellegi datur ne ipsos quidem transgressores angelos et aerias potestates in imam istam caliginem tamquam in sui generis carcerem ab illius sublimis aetheriae puritatis habitatione detrusas, per quas magicae artes possunt quidquid possunt, valere aliquid nisi data desuper potestate. Datur autem vel ad fallendos fallaces sicut in Aegyptios et in ipsos etiam magos data est ut in eorum spirituum seductione viderentur admirandi a quibus fiebant, a dei veritate damnandi; vel ad admonendos fideles ne tale aliquid facere pro magno desiderent, propter quod etiam nobis scripturae auctoritate sunt prodita; vel ad exercendam, probandam manifestandamque iustorum patientiam. Neque enim parva visibilium miraculorum potentia Iob cuncta quae habebat amisit et filios et ipsam corporis sanitatem.
Augustinus HOME

bke14.42r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik