2 | Quis attrahit humorem per radicem vitis ad botrum et vinum facit nisi deus qui et homine plantante et rigante incrementum dat? Sed cum ad nutum domini aqua in vinum inusitata celeritate conversa est, etiam stultis fatentibus vis divina declarata est. Quis arbusta fronde ac flore solemniter vestit nisi deus? Verum cum floruit virga sacerdotis Aaron, conlocuta est quodam modo cum dubitante humanitate divinitas. Et lignis certe omnibus et omnium animalium carnibus gignendis atque formandis communis est terrena materies, et quis ea facit nisi qui dixit ut haec terra produceret et in eodem verbo suo quae creavit regit atque agit? Sed cum eandem materiam ex virga Moysi in carnem serpentis proxime ac velociter vertit, miraculum fuit, rei quidem mutabilis sed tamen inusitata mutatio. Quis autem animat quaeque viva nascentia nisi qui et illum serpentem ad horam sicut opus fuerat animavit? |