1 | Sed alius est ordo naturalis in conversione et mutabilitate corporum qui quamvis etiam ipse ad nutum dei serviat perseverantia tamen consuetudinis amisit admirationem, sicuti sunt, quae vel brevissimis vel certe non longis intervallis temporum caelo, terra, marique mutantur sive nascentibus sive occidentibus rebus sive alias aliter atque aliter apparentibus; alia vero quamvis ex ipso ordine venientia tamen propter longiora intervalla temporum minus usitata, quae licet multi stupeant ab inquisitoribus huius saeculi comprehensa sunt et progressu generationum quo saepius repetita et a pluribus cognita eo minus mira sunt, sicuti sunt defectus luminarium et raro exsistentes quaedam species siderum et terrae motus et monstrosi partus animantium et quaeque similia, quorum nihil fit nisi dei voluntate sed plerisque non apparet. Itaque licuit vanitati philosophorum etiam causis aliis ea tribuere vel veris sed proximis, cum omnino videre non possent superiorem ceteris omnibus causam, id est voluntatem dei, vel falsis et ne ab ipsa quidem pervestigatione corporalium rerum atque motionum sed a sua suspicione et errore prolatis. |