1 | Illud nunc videndum est utrum angeli tunc agebant et illas corporum species apparentes oculis hominum et illas voces auribus insonantes cum ipsa sensibilis creatura ad nutum serviens conditoris in quod opus erat pro tempore, vertebatur sicut in libro sapientiae scriptum est: Creatura enim tibi factori deserviens extenditur in tormentum adversus iniustos, et lenior fit ad benefaciendum his, qui in te confidunt. Propter hoc et tunc in omnia se transfigurans omnium nutrici gratiae tuae deserviebat ad voluntatem horum quia te desiderabant. Pervenit enim potentia voluntatis dei per creaturam spiritalem usque ad effectus visibiles atque sensibiles creaturae corporalis. Ubi enim non operatur quod vult dei omnipotentis sapientia quae pertendit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter? |