1 | Hinc itaque tertius iste liber sumit exordium quousque secundus pervenerat. Cum enim ad id ventum esset ut vellemus ostendere non ideo minorem patre filium quia ille misit, hic missus est, nec ideo minorem utroque spiritum sanctum quia et ab illo et ab illo missus in evangelio legitur, suscepimus hoc quaerere cum illuc missus sit filius ubi erat quia in hunc mundum venit et in hoc mundo erat, cum illuc etiam spiritus sanctus ubi et ipse erat, quoniam spiritus domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis, utrum propterea missus sit dominus quia ex occulto in carne natus est et de sinu patris ad oculos hominum in forma servi tamquam egressus apparuit; ideo etiam spiritus sanctus quia et ipse corporali specie quasi columba visus est et linguis divisis velut ignis; ut hoc eis fuerit mitti, ad aspectum mortalium in aliqua forma corporea de spiritali secreto procedere, quod pater quoniam non fecit tantummodo misisse non etiam missus esse dictus sit. Deinde quaesitum est cur et pater non aliquando dictus sit missus si per illas species corporales quae oculis antiquorum apparuerunt ipse demonstrabatur. Si autem filius tunc demonstrabatur, cur tanto post missus diceretur cum plenitudo temporis venit ut ex femina nasceretur, quandoquidem et antea mittebatur cum in illis formis corporaliter apparebat. Aut si non recte missus diceretur nisi cum verbum caro factum est, cur spiritus sanctus missus legatur cuius incarnatio talis non facta est. Si vero per illas antiquas demonstrationes nec pater nec filius sed spiritus sanctus ostendebatur, cur etiam ipse nunc diceretur missus cum illis modis et antea mitteretur. Deinde subdivisimus ut haec diligentissime tractarentur, et tripertitam fecimus quaestionem cuius una pars in secundo libro explicata est, duae sunt reliquae de quibus deinceps disserere aggrediar. Iam enim quaesitum atque tractatum est in illis antiquis corporalibus formis et visis non tantummodo patrem nec tantummodo filium nec tantummodo spiritum sanctum apparuisse, sed aut indifferenter dominum deum qui trinitas ipsa intellegitur aut quamlibet ex trinitate personam quam lectionis textus indiciis circumstantibus significaret. |