1 | Nisi forte aliquis dicet ideo non esse visibilem patrem quia in conspectu somniantis apparuit, ideo autem filium visibilem et spiritum sanctum quia Moyses illa omnia vigilans viderit. Quasi vero verbum et sapientiam dei viderit Moyses carnalibus oculis, aut videri spiritus vel humanus potest qui carnem istam vivificat vel ipse corporeus qui ventus dicitur, quanto minus ille spiritus dei qui omnium hominum et angelorum mentes ineffabili excellentia divinae substantiae supergreditur; aut quisquam tali praecipitetur errore ut audeat dicere filium et spiritum sanctum etiam vigilantibus hominibus esse visibilem, patrem autem non nisi somniantibus. Quomodo ergo de patre solo accipiunt: Quem nemo hominum vidit nec videre potest? An cum dormiunt homines, tunc non sunt homines? Aut qui formare similitudinem corporis potest ad se significandum per visa somniantium non potest formare ipsam corpoream creaturam ad se significandum oculis vigilantium, cum eius ipsa substantia qua est ipse quod est nulla corporis similitudine dormienti, nulla corporea specie vigilanti possit ostendi, sed non solum patris verum etiam filii et spiritus sancti? Et certe qui vigilantium visis moventur ut non patrem sed tantum filium vel spiritum sanctum credant corporalibus hominum apparuisse conspectibus, ut omittam tantam latitudinem sanctarum paginarum et tam multiplicem earum intellegentiam unde nemo sani capitis affirmare debet nusquam personam patris per aliquam speciem corporalem vigilantium oculis demonstratam; sed ut hoc, ut dixi, omittam, quid dicunt de patre nostro Abraham cui certe vigilanti et ministranti, cum scriptura praemisisset dicens: Visus est dominus Abrahae, non unus aut duo sed tres apparuerunt viri quorum nullus excelsius aliis eminuisse dictus est, nullus honoratius effulsisse, nullus imperiosius egisse? |