monumenta.ch > Augustinus > 18.33
Augustinus, De Trinitate, 2XVII 32 <<<     >>> XVIII 34

Augustinus, De Trinitate, 2, XVIII 33

1 Quamquam nescio quemadmodum isti intellegant quod Danieli apparuerit antiquus dierum a quo filius hominis quod propter nos esse dignatus est accepisse intellegitur regnum, ab illo scilicet qui ei dicit in psalmis: Filius meus es tu; ego hodie genui te; postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et qui omnia subiecit sub pedibus eius. Si ergo Danieli et pater dans regnum et filius accipiens apparuerunt in specie corporali, quomodo isti dicunt patrem numquam visum esse prophetis et ideo solum debere intellegi invisibilem, quem nemo hominum vidit nec videre potest?
2 Ita enim narravit Daniel: Aspiciebam, inquit, donec throni positi sunt, et vetustus dierum sedebat. Et indumentum eius quasi nix album, et capillus capitis eius quasi lana munda; thronus eius flamma ignis, rotae eius ignis flagrans, et flumen ignis trahebat in conspectu eius. Et mille milia deserviebant ei, et dena milia denum milium assistebant ei. Et iudicium conlocavit, et libri aperti sunt, et cetera. Et paulo post: Aspiciebam, inquit, in visu noctis; et ecce cum caeli nubibus quasi filius hominis veniens erat, et usque ad veterem dierum pervenit et oblatus est ei. Et ipsi datus est principatus et honor et regnum; et omnes populi, tribus, linguae ipsi servient. Potestas eius potestas aeterna quae non praeteribit, et regnum eius non corrumpetur. Ecce pater dans et filius accipiens regnum sempiternum, et sunt ambo in conspectu prophetantis visibili specie. Non ergo inconvenienter creditur etiam deus pater eo modo solere apparere mortalibus.
Augustinus HOME

bke14.36r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik