1 | Quapropter si in illis vocibus quae fiebant in exodo et illis omnibus corporalibus demonstrationibus dominus Iesus Christus ostendebatur, aut alias Christus sicut loci huius consideratio persuadet, alias spiritus sanctus sicut ea quae supra diximus admonent, non hoc efficitur ut deus pater numquam tali aliqua specie patribus visus sit. Multa enim talia visa facta sunt illis temporibus non evidenter nominato et designato in eis vel patre vel filio vel spiritu sancto, sed tamen per quasdam valde probabiles significationes nonnullis indiciis exsistentibus ut nimis temerarium sit dicere deum patrem numquam patribus aut prophetis per aliquas visibiles formas apparuisse. Hanc enim opinionem illi pepererunt qui non potuerunt in unitate trinitatis intellegere quod dictum est: Regi autem saeculorum immortali, invisibili soli deo, et: Quem nemo hominum vidit nec videre potest – quod de ipsa substantia summa summeque divina et incommutabili ubi et pater et filius et spiritus sanctus unus et solus deus per sanam fidem intellegitur. Visiones autem illae per creaturam commutabilem deo incommutabili subditam factae sunt, non proprie sicuti est, sed significative sicut pro rerum causis et temporibus oportuit ostendentes deum. |