monumenta.ch > Augustinus > 17.31
Augustinus, De Trinitate, 2XVII 30 <<<     >>> XVII 32

Augustinus, De Trinitate, 2, XVII 31

1 Nam et quod sequitur in exodo et dicit: Tegam manu mea super te donec transeam, et auferam manum et tunc videbis posteriora mea. Multi Israhelitae quorum tunc erat figura Moyses post resurrectionem domini crediderunt in eum tamquam iam videntes posteriora eius remota manu eius ab oculis suis. Unde et Esaiae talem prophetiam evangelista commemorat: Incrassa cor populi huius et aures eorum oppila et oculos eorum grava. Denique in psalmo non absurde intellegitur ex eorum persona dici: Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua; die fortasse cum manifesta miracula faceret nec ab eis agnosceretur; nocte autem cum in passione moreretur quando certius putaverunt sicut quemlibet hominem peremptum et exstinctum. Sed quoniam cum transisset ut eius posteriora viderentur praedicante sibi apostolo Petro quia oportebat Christum pati et resurgere, compuncti sunt dolore poenitentiae ut fieret in baptizatis quod in capite psalmi eius dicitur: Beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. Propterea cum dictum esset: Gravata est super me manus tua, tamquam domino transeunte ut iam removeret manum et viderentur posteriora eius, sequitur vox dolentis et confitentis et ex fide resurrectionis domini peccatorum remissionem accipientis: Conversus sum, inquit, in aerumna dum confringeretur spina. Peccatum meum cognovi et iniustitiam meam non operui. Dixit: Pronuntiabo adversum me iniustitiam meam domino, et tu dimisisti impietatem cordis mei. Neque enim tanto carnis nubilo debemus involvi ut putemus faciem quidem esse domini invisibilem, dorsum vero visibile, quandoquidem in forma servi utrumque visibiliter apparuit; in forma autem dei absit ut tale aliquid cogitetur. Absit ut verbum dei et sapientia dei ex una parte habeat faciem, ex alia dorsum sicut corpus humanum, aut omnino ulla specie vel motione sive loco sive tempore commutetur.
Augustinus HOME

bke14.35r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik