1 | Hoc autem qui credunt nec tamen in catholica sed in schismate aliquo aut in haeresi credunt non de loco qui est penes eum vident posteriora domini. Quid enim sibi vult quod ait dominus: Ecce locus est penes me, et stabis super petram? Quis locus terrenus est penes dominum nisi hoc est penes eum quod eum spiritaliter attingit? Nam quis locus non est penes dominum qui attingit a fine usque in finem fortiter et disponit omnia suaviter, et cuius dictum est caelum sedes et terra scabellum pedum eius, et qui dixit: Quam domum aedificabitis mihi? Aut quis locus quietis meae? Nonne manus mea fecit haec omnia? Sed videlicet intellegitur locus penes eum in quo statur super petram ipsa ecclesia catholica ubi salubriter videt pascha domini, id est transitum domini, et posteriora eius, id est corpus eius, qui credit in resurrectionem eius. Et stabis, inquit, super petram statim ut transiet mea maiestas. Re vera enim statim ut transiit maiestas domini in clarificatione domini qua resurgens ascendit ad patrem solidati sumus super petram. Et ipse Petrus tunc solidatus est ut cum fiducia praedicaret quem priusquam esset solidatus ter timore negaverat, iam quidem praedestinatione positus in specula petrae sed adhuc manu domini sibi superposita ne videret. Posteriora enim eius visurus erat et nondum ille transierat utique a morte ad vitam; nondum resurrectione clarificatus erat. |