1 | Sed in ipsa carne fides resurrectionis eius salvos facit atque iustificat. Si enim credideris, inquit, in corde tuo quia deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris; et iterum: Qui traditus est, inquit, propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. Ideoque meritum fidei nostrae resurrectio corporis domini est. Nam mortuam esse illam carnem in cruce passionis etiam inimici eius credunt, sed resurrexisse non credunt. Quod firmissime nos credentes tamquam de petrae soliditate contuemur, unde certa spe adoptionem exspectamus redemptionem corporis nostri quia hoc in membris Christi speramus quae nos ipsi sumus quod perfectum esse in ipso tamquam in capite nostro fidei sanitate cognoscimus. Inde non vult nisi cum transierit videri posteriora sua, ut in eius resurrectionem credatur. Pascha enim Hebraeum verbum dicitur quod transitum interpretamur. Unde et Iohannes evangelista dicit: Ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia venit eius hora ut transeat de hoc mundo ad patrem. |