1 | Non incongruenter ex persona domini nostri Iesu Christi praefiguratum solet intellegi ut posteriora eius accipiantur caro eius in qua de virgine natus est et mortuus et resurrexit, sive propter postremitatem mortalitatis posteriora dicta sint sive quod eam prope in fine saeculi, hoc est posterius, suscipere dignatus est. Facies autem eius illa dei forma in qua non rapinam arbitratus esse aequalis deo patri, quod nemo utique potest videre et vivere; sive quia post hanc vitam in qua peregrinamur a domino et ubi corpus quod corrumpitur aggravat animam, videbimus facie ad faciem sicut dicit apostolus. De hac enim vita in psalmis dicitur: Verumtamen universa vanitas omnis homo vivens, et iterum: Quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. In qua vita etiam secundum Iohannem nondum apparuit quod erimus. Scimus, inquit, quia cum apparuerit, similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est; quod utique post hanc vitam intellegi voluit cum mortis debitum solverimus et resurrectionis promissum receperimus – sive quod etiam nunc in quantum dei sapientiam per quam facta sunt omnia spiritaliter intellegimus, in tantum carnalibus affectibus morimur ut mortuum nobis hunc mundum deputantes nos quoque ipsi huic mundo moriamur et dicamus quod ait apostolus: Mundus mihi crucifixus est et ego mundo. De hac enim morte item dicit: Si autem mortui estis cum Christo, quid adhuc velut viventes de hoc mundo decernitis? – Non ergo immerito nemo poterit faciem, id est ipsam manifestationem sapientiae dei, videre et vivere. |
2 | Ipsa est enim species cui contemplandae suspirat omnis qui affectat diligere deum ex toto corde et ex tota anima et ex tota mente; ad quam contemplandam etiam proximum quantum potest aedificat qui diligit et proximum sicut se ipsum, in quibus duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. Quod significatur etiam in ipso Moyse. Nam cum dixisset propter dilectionem dei qua praecipue flagrabat: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temet ipsum manifeste ut sim inveniens gratiam ante te, continuo propter dilectionem etiam proximi subiecit atque ait: Et ut sciam quia populus tuus est gens haec. Illa est ergo species quae rapit omnem animam rationalem desiderio sui tanto ardentiorem quanto mundiorem et tanto mundiorem quanto ad spiritalia resurgentem, tanto autem ad spiritalia resurgentem quanto a carnalibus morientem. Sed dum peregrinamur a domino et per fidem ambulamus non per speciem, posteriora Christi, hoc est carnem, per ipsam fidem videre debemus, id est in solido fidei fundamento stantes quod significat petra, et eam de tali tutissima specula intuentes, in catholica scilicet ecclesia de qua dictum est: Et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Tanto enim certius diligimus quam videre desideramus faciem Christi quanto in posterioribus eius agnoscimus quantum nos prior dilexerit Christus. |