1 | Est etiam quo plerique moveri solent quia scriptum est: Et locutus est dominus ad Moysen facie ad faciem sicut quis loquitur ad amicum suum, cum paulo post dicat idem Moyses: Si ergo inveni gratiam ante te, ostende mihi temet ipsum manifeste ut videam te, ut sim inveniens gratiam ante te et ut sciam quia populus tuus est gens haec, et paulo post iterum: Dixitque Moyses ad dominum: Ostende mihi maiestatem tuam. Quid est hoc quod in omnibus quae supra fiebant deus videri per suam substantiam putabatur, unde a miseris creditus est non per creaturam sed per se ipsum visibilis filius dei, et quod intraverat in nebulam Moyses ad hoc intrasse videbatur ut oculis quidem populi ostenderetur caligo nebulosa, ille autem intus verba dei tamquam eius faciem contemplatus audiret? Et quomodo dictum est: Locutus est dominus ad Moysen facie ad faciem sicut quis loquitur ad amicum suum? Ecce idem dicit: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi temet ipsum manifeste. |
2 | Noverat utique quod corporaliter videbat, et veram visionem dei spiritaliter requirebat. Locutio quippe illa quae fiebat in vocibus sic modificabatur tamquam esset amici loquentis ad amicum. Sed deum patrem quis corporeis oculis videt? Et quod in principio erat verbum et verbum erat apud deum et deus erat verbum per quod facta sunt omnia, quis corporeis oculis videt? Et spiritum sapientiae quis corporeis oculis videt? Quid est autem: Ostende mihi temet ipsum manifeste ut videam te, nisi ostende mihi substantiam tuam? Hoc autem si non dixisset Moyses, utcumque ferendi essent stulti qui putant per ea quae supra gesta vel dicta sunt substantiam dei oculis eius fuisse conspicuam; cum vero hic apertissime demonstretur nec desideranti hoc fuisse concessum, quis audeat dicere per similes formas quae huic quoque visibiliter apparuerant non creaturam deo servientem sed hoc ipsum quod deus est cuiusquam oculis apparuisse mortalium? |