monumenta.ch > Augustinus > 15.26
Augustinus, De Trinitate, 2XV 25 <<<     >>> XVI 27

Augustinus, De Trinitate, 2, XV 26

1 Sed quod attinet ad id quod nunc suscepimus nec in monte Sina video quemadmodum appareat per illa omnia quae mortalium sensibus terribiliter ostendebantur utrum deus trinitas an pater an filius an spiritus sanctus proprie loquebatur. Verumtamen si quid hinc sine affirmandi temeritate modeste atque cunctantur coniectare conceditur, si una ex trinitate persona potest intellegi, cur non spiritum sanctum potius intellegimus quando et tabulis lapideis lex ipsa quae ibi data est digito dei scripta dicitur, quo nomine spiritum sanctum in evangelio significari novimus.
2 Et quinquaginta dies numerantur ab occisione agni et celebratione paschae usque ad diem quo haec fieri coepta sunt in monte Sina, sicut post domini passionem ab eius resurrectione quinquaginta dies numerantur et venit promissus a filio dei spiritus sanctus. Et in ipso eius adventu, quem in apostolorum actibus legimus, per divisionem linguarum ignis apparuit qui et insedit super unumquemque eorum, quod exodo congruit ubi scriptum est: Sina autem mons fumabat totus propterea quod descendisset in eum deus in igne, et aliquanto post: Aspectus, inquit, maiestatis domini tamquam ignis ardens super verticem montis coram filiis Israhel. Aut si haec ideo facta sunt quia nec pater nec filius illic eo modo praesentari poterant sine spiritu sancto quo ipsam legem scribi oportebat, deum quidem non per substantiam suam quae invisibilis et incommutabilis manet sed per illam speciem creaturae illic apparuisse cognoscimus. Sed aliquam ex trinitate personam signo quodam proprio, quantum ad mei sensus capacitatem pertinet, non videmus.
Augustinus HOME

bke14.33r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik