1 | Iam vero de nubibus et vocibus et fulguribus et tuba et fumo in monte Sina, cum diceretur: Sina autem mons fumabat totus propterea quod descendisset deus in eum in igne, et ascendebat fumus tamquam fumus fornacis. Et mente confusus est omnis populus vehementer; fiebant autem voces tubae prodeuntes fortiter valde. Moyses loquebatur et deus respondebat ei voce. Et paulo post data lege in decem praeceptis consequenter dicitur: Et omnis populus videbat voces et lampadas et voces tubae et montem fumantem. Et paulo post: Et stabat, inquit, omnis populus a longe. Moyses autem intravit in nebulam ubi erat deus, et dixit dominus ad Moysen, et cetera. |
2 | Quid hinc dicam nisi quod nemo tam vecors est qui credat fumum, ignem, nubes et nebulam et si qua huiusmodi verbi et sapientiae dei quod est Christus vel spiritus sancti esse substantiam? Nam de patre deo nec Arriani hoc umquam ausi sunt dicere. Ergo creatura serviente creatori facta sunt illa omnia et humanis sensibus pro dispensatione congrua praesentata, nisi forte quia dictum est: Moyses autem intravit in nebulam ubi erat deus, hoc arbitrabitur carnalis cogitatio, a populo quidem nebulam visam, intra nebulam vero Moysen oculis carneis vidisse filium dei quem delirantes haeretici in sua substantia visum volunt. Sane viderit eum Moyses oculis carneis si oculis carneis potest videri non modo sapientia dei, quod est Christus sed vel ipsa cuiuslibet hominis et qualiscumque sapientis. Aut quia scriptum est de senioribus Israhel quia viderunt locum ubi steterat deus Israhel et quia sub pedibus eius tamquam opus lapidis sapphiri et tamquam aspectus firmamenti caeli, propterea credendum est verbum et sapientiam dei per suam substantiam in spatio loci terreni stetisse, quae pertendit a fine usque in finem fortiter et disponit omnia suaviter, et ita esse mutabile verbum dei per quod facta sunt omnia ut modo se contrahat modo distendat? Mundet dominus a talibus cogitationibus corda fidelium suorum. Sed per subiectam, ut saepe diximus, creaturam exhibentur haec omnia visibilia et sensibilia ad significandum invisibilem atque intellegibilem deum, non solum patrem sed et filium et spiritum sanctum, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia; quamvis invisibilia dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciantur, sempiterna quoque virtus eius ac divinitas. |