monumenta.ch > Augustinus > 12.22
Augustinus, De Trinitate, 2XII 21 <<<     >>> XIII 23

Augustinus, De Trinitate, 2, XII 22

1 Sed rursus movet quia nisi angeli dei cognoscerentur, non adoraret Loth in faciem super terram. Cur ergo tamquam tali humanitate indigentibus et hospitium praebetur et victus? Sed quodlibet hic lateat, illud nunc quod suscepimus exsequamur. Duo apparent; angeli ambo dicuntur; pluraliter invitantur tamquam cum duobus pluraliter loquitur donec exeatur a Sodomis. Deinde sequitur scriptura et dicit: Et factum est postquam eduxerunt eos foras et dixerunt: Salvans salva animam tuam; ne respexeris retro neque stes in hac universa regione; in montem vade et ibi salvaberis ne forte comprehendaris. Dixit autem Loth ad eos: Rogo, domine, quoniam invenit puer tuus ante te misericordiam, et cetera. Quid est hoc: Dixit ad eos: Rogo, domine, si iam ille discesserat qui dominus erat et angelos miserat? Cur dicitur, Rogo, domine, et non, 'Rogo, domini'? Aut si unum ex eis voluit appellare, cur ait scriptura: Dixit autem Loth ad eos: Rogo, domine, quoniam invenit puer tuus ante te misericordiam? An et hic intellegimus in plurali numero personas duas, cum autem idem duo tamquam unus conpellantur, unius substantiae unum dominum deum? Sed quas duas personas hic intellegimus? Patris et filii, an patris et spiritus sancti, an filii et spiritus sancti? Hoc forte congruentius quod ultimum dixi. Missos enim se dixerunt, quod de filio et de spiritu sancto dicimus. Nam patrem missum nusquam scripturarum nobis occurrit.
Augustinus HOME

bke14.31r