monumenta.ch > Augustinus > 12.21
Augustinus, De Trinitate, 2XI 21 <<<     >>> XII 22

Augustinus, De Trinitate, 2, XII 21

1 Venerunt autem duo angeli in Sodomis vespere.
2 Hic attentius considerandum est quod ostendere institui. Cum tribus certe loquebatur Abraham et eum dominum singulariter appellavit. 'Forte,' inquit aliquis, 'unum ex tribus agnoscebat dominum, alios autem duos angelos eius.' Quid sibi ergo vult quod consequenter dicit scriptura: Abiit autem dominus postquam cessavit loquens ad Abraham, et Abraham reversus est ad locum suum. Venerunt autem duo angeli in Sodomis vespere? An forte ille unus abscesserat qui dominus cognoscebatur in tribus, et duos angelos qui cum illo erant, ad consumendam Sodoma miserat? Ergo sequentia videamus. Venerunt, inquit, duo angelis in Sodomis vespere. Loth autem sedebat ad portam Sodomorum. Et cum vidisset eos Loth, surrexit in obviam illis et adoravit in faciem super terram et dixit: Ecce, domini, divertite in domum pueri vestri. Hic manifestum est et duos angelos fuisse et in hospitium pluraliter invitatos et honorifice appellatos dominos cum fortasse homines putarentur.
Augustinus HOME

bke14.30v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik