monumenta.ch > Augustinus > 11.21
Augustinus, De Trinitate, 2XI 20 <<<     >>> XII 21

Augustinus, De Trinitate, 2, XI 21

1 Nam ne quisquam putaret sic intimatum unum in tribus fuisse maiorem et eum dominum dei filium intellegendum, duos autem illos angelos eius quia cum tres visi sint, uni domino illic loquitur Abraham, sancta scriptura futuris talibus cogitationibus atque opinionibus contradicendo non praetermisit occurrere quando paulo post duos angelos dicit venisse ad Loth in quibus et ille vir iustus qui de Sodomorum incendio meruit liberari, ad unum dominum loquitur. Sic enim sequitur scriptura dicens: Abiit autem dominus postquam cessavit loquens ad Abraham, et Abraham reversus est ad locum suum.
Augustinus HOME

bke14.30v