monumenta.ch > Augustinus > 10.19
Augustinus, De Trinitate, 2X 18 <<<     >>> XI 20

Augustinus, De Trinitate, 2, X 19

1 Similiter etiam quod scriptum est: Et dixit dominus ad Abraham: Exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui, non est apertum utrum sola vox facta sit ad aures Abrahae an et oculis eius aliquid apparuerit. Paulo post autem aliquanto apertius dictum est: Et visus est dominus Abrahae et dixit illi: Semini tuo dabo terram hanc. Sed nec ibi expressum est in qua specie visus ei sit dominus, aut utrum pater an filius an spiritus sanctus ei visus sit. Nisi forte ideo putant filium visum esse Abrahae quia non scriptum est: 'Visus est ei deus,' sed: Visus est ei dominus; tamquam enim proprie videtur filius dominus vocari dicente apostolo: Nam et si sunt qui dicuntur dii sive in caelo sive in terra sicuti sunt dii multi et domini multi, sed nobis unus deus pater ex quo omnia et nos in ipso, et unus dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum. Sed cum et deus pater multis locis inveniatur dominus dictus sicut est illud: dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te, et illud: Dixit dominus domino meo: Sede ad dexteram meam; cum etiam spiritus sanctus dominus dictus inveniatur ubi apostolus ait: Dominus autem spiritus est, et ne quisquam arbitraretur filium significatum et ideo dictum spiritum propter incorpoream substantiam, secutus contexuit: Ubi autem spiritus domini, ibi libertas; spiritum autem domini spiritum sanctum esse nemo dubitaverit. Neque hic ergo evidenter apparet utrum aliqua ex trinitate persona an deus ipse trinitas, de quo uno deo dictum est: Dominum deum tuum adorabis et illi soli servies, visus fuerit Abrahae. Sub ilice autem Mambre tres viros vidit quibus et invitatis hospitioque susceptis et epulantibus ministravit. Sic tamen scriptura illam rem gestam narrare coepit ut non dicat: 'Visi sunt ei tres viri,' sed: Visus est ei dominus. Atque inde consequenter exponens quomodo ei sit visus dominus attexit narrationem de tribus viris quos Abraham per pluralem numerum invitat ut hospitio suscipiat; et postea singulariter sicut unum alloquitur, et sicut unus ei de Sara filium pollicetur, quem dominum dicit scriptura sicut in eiusdem narrationis exordio: Visus est, inquit, dominus Abrahae. Invitat ergo et pedes lavat et deducit abeuntes tamquam homines; loquitur autem tamquam cum domino deo sive cum ei promittitur filius sive cum ei Sodomae imminens interitus indicatur.
Augustinus HOME

bke14.29r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik