monumenta.ch > Augustinus > 10.18
Augustinus, De Trinitate, 2X 17 <<<     >>> X 19

Augustinus, De Trinitate, 2, X 18

1 Qui ergo habet vires quibus hoc secretum possit mentis acie penetrare ut ei liquido appareat vel posse etiam patrem vel non posse nisi filium et spiritum sanctum per creaturam visibilem humanis oculis apparere pergat in haec scrutanda, si potest, etiam verbis enuntianda atque tractanda; res tamen quantum ad hoc scripturae testimonium attinet ubi deus cum homine locutus est, quantum existimo, occulta est quia etiam utrum soleret Adam corporeis oculis deum videre non evidenter apparet, cum praesertim magna sit quaestio cuiusmodi oculi eis aperti fuerint quando vetitum cibum gustaverunt; hi enim antequam gustassent clausi erant. Illud tantum non temere dixerim si paradisum corporalem quendam locum illa scriptura insinuat, deambulare ibi deum nisi in aliqua corporea forma nullo modo potuisse. Nam et solas voces factas quas audiret homo nec aliquam formam videret dici potest; nec quia scriptum est: Abscondit se Adam a facie dei, continuo sequitur ut soleret eius faciem videre. Quid si enim non quidem videre ipse poterat sed videri ipse metuebat ab eo cuius vocem audierat et deambulantis praesentiam senserat? Nam et Cain dixit deo: A facie tua abscondam me, nec ideo fateri cogimur eum solere cernere faciem dei corporeis oculis in qualibet forma visibili, quamvis de facinore suo vocem interrogantis secumque loquentis audisset.
2 Cuiusmodi autem loquela tunc deus exterioribus hominum auribus insonaret maxime ad primum hominem loquens, et invenire difficile est et non hoc isto sermone suscepimus. Verumtamen si solae voces et sonitus fiebant quibus quaedam sensibilis praesentia dei primis illis hominibus praeberetur, cur ibi personam dei patris non intellegam nescio quandoquidem persona eius ostenditur et in ea voce cum Iesus in monte coram tribus discipulis praefulgens apparuit et in illa ubi super baptizatum columba descendit et in illa ubi ad patrem de sua glorificatione clamavit eique responsum est: Et clarificavi et iterum clarificabo; non quia fieri potuit vox sine opere filii et spiritus sancti (trinitas quippe inseparabiliter operatur), sed quia ea vox facta est quae solius personam patris ostenderet, sicut humanam illam formam ex virgine Maria trinitas operata est sed solius filii persona est, visibilem namque filii solius personam invisibilis trinitas operata est. Nec nos aliquid prohibet illas voces factas ad Adam non solum a trinitate factas intellegere sed etiam personam demonstrantes eiusdem trinitatis accipere. Ibi enim cogimur non nisi patris accipere ubi dictum est: Hic est filius meus dilectus; neque enim Iesus etiam spiritus sancti filius aut etiam suus filius credi aut intellegi potest. Et ubi sonuit: Et clarificavi et iterum clarificabo, non nisi patris personam fatemur; responsio quippe est ad illam domini vocem qua dixerat: Pater, clarifica filium tuum, quod non potuit dicere nisi deo patri tantum non et spiritui sancto cuius non est filius. Hic autem ubi scriptum est: Et dixit dominus deus ad Adam, cur non ipsa trinitas intellegatur, nihil dici potest.
Augustinus HOME

bke14.28v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik