1 | Ac primum in eo quod in genesi scriptum est locutum deum cum homine, quem de limo finxerat, si excepta figurata significatione ut rei gestae fides etiam ad litteram teneatur, ista tractamus, in specie hominis videtur deus cum homine tunc locutus. Non quidem expresse hoc in libro positum est, sed circumstantia lectionis id resonat maxime illo quod scriptum est vocem dei audisse Adam deambulantis in paradiso ad vesperam et abscondisse se in medio ligni quod erat in paradiso, deoque dicenti: Adam, ubi es? respondisse: Audivi vocem tuam et abscondi me a facie tua quoniam nudus sum. Quomodo enim possit ad litteram intellegi talis dei deambulatio et conlocutio nisi in specie humana non video. Neque enim dici potest vocem solam factam ubi deambulasse dictus est deus, aut eum qui deambulabat in loco non fuisse visibilem cum et Adam dicat quod se absconderit a facie dei. Quis erat ergo ille? Utrum pater an filius an spiritus sanctus? An omnino deus indiscrete ipsa trinitas in forma hominis homini loquebatur? Contextio quidem ipsa scripturae nusquam transire sentitur a persona ad personam; sed ille videtur loqui ad primum hominem qui dicebat: Fiat lux, et: Fiat firmamentum, et cetera per illos singulos dies, quem deum patrem solemus accipere dicentem ut fiat quidquid facere voluit. Omnia enim per verbum suum fecit, quod verbum eius unicum filium eius secundum rectam fidei regulam novimus. Si ergo deus pater locutus est ad primum hominem et ipse deambulabat in paradiso ad vesperam et ab eius facie se in medio ligni paradisi peccator absconderat, cur non iam ipse intellegatur apparuisse Abrahae et Moysi et quibus voluit quemadmodum voluit per subiectam sibi commutabilem atque visibilem creaturam, cum ipse in se ipso atque in substantia sua qua est incommutabilis atque invisibilis, maneat? Sed fieri potuit ut a persona ad personam occulte scriptura transiret, et cum patrem dixisse narrasset: Fiat lux, et cetera quae per verbum fecisse commemoratur, iam filium indicaret loqui ad primum hominem non aperte hoc explicans sed eis qui possent intellegendum intimans. |