monumenta.ch > Augustinus > 9.15
Augustinus, De Trinitate, 2VIII 14 <<<     >>> IX 16

Augustinus, De Trinitate, 2, IX 15

1 Verum illi qui ista non de filio nec de spiritu sancto sed tantum de patre accipi volunt, dicunt visibilem filium non per carnem de virgine assumptam sed etiam antea per se ipsum. 'Nam ipse,' inquiunt, 'apparuit oculis patrum.' Quibus si dixeris: 'Quomodo ergo visibilis per se ipsum filius, ita et mortalis per se ipsum, ut constet vobis quod tantummodo de patre vultis intellegi quod dictum est: Qui solus habet immortalitatem? Nam si propter carnem susceptam mortalis est filius, propter hanc sinite ut sit et visibilis.' Respondent nec propter hanc se mortalem filium dicere, sed sicut et ante visibilem ita et ante mortalem. Nam si propter carnem filium dicunt esse mortalem, iam non pater sine filio solus habet immortalitatem quia et verbum eius per quod omnia facta sunt habet immortalitatem. Neque enim quia carnem assumpsit mortalem ideo amisit immortalitatem suam quandoquidem nec animae humanae hoc accidere potuit ut cum corpore moreretur dicente ipso domino: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Aut vero etiam spiritus sanctus carnem assumpsit (de quo utique sine dubio turbabuntur). Si propter carnem mortalis est filius, quomodo accipiant patrem tantummodo sine filio et sine spiritu sancto habere immortalitatem quandoquidem spiritus sanctus non assumpsit carnem? Qui si non habet immortalitatem, non ergo propter carnem mortalis est filius; si autem habet spiritus sanctus immortalitatem, non de patre tantummodo dictum est quia solus habet immortalitatem.
2 Quocirca ita se arbitrantur et ante incarnationem per se ipsum mortalem filium posse convincere quia ipsa mutabilitas non inconvenienter mortalitas dicitur, secundum quam et anima dicitur mori, non quia in corpus vel in aliquam alteram substantiam mutatur et vertitur, sed in ipsa sua substantia quidquid alio modo nunc est ac fuit, secundum id quod destitit esse quod erat mortale deprehenditur. 'Quia itaque,' inquiunt, 'antequam natus esset filius dei de virgine Maria, ipse apparuit patribus nostris non in una eademque specie sed multiformiter, aliter atque aliter, et visibilis est per se ipsum quia nondum carne assumpta substantia eius conspicua mortalibus oculis fuit, et mortalis in quantum mutabilis. Ita et spiritus sanctus qui alias columba, alias ignis apparuit. Unde non trinitati,' aiunt, 'sed singulariter et proprie patri tantummodo convenit quod dictum est: Immortali, invisibili, soli deo, et: Qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum vidit nec videre potest.'
Augustinus HOME

bke14.26v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik