1 | In huius perplexitate quaestionis primum domino adiuvante quaerendum est utrum pater an filius an spiritus sanctus; an aliquando pater, aliquando filius, aliquando spiritus sanctus; an sine ulla distinctione personarum sicut dicitur deus unus et solus, id est ipsa trinitas, per illas creaturae formas patribus apparuerit. Deinde quodlibet horum inventum visumque fuerit, utrum ad hoc opus tantummodo creatura formata sit in qua deus sicut tunc oportuisse iudicavit humanis ostenderetur aspectibus, an angeli qui iam erant ita mittebantur ut ex persona dei loquerentur assumentes corporalem speciem de creatura corporea in usum ministerii sui sicut cuique opus esset, aut ipsum corpus suum cui non subduntur sed subditum regunt in species quas vellent adcommodatas atque aptas actionibus suis mutantes atque vertentes secundum attributam sibi a creatore potentiam. Postremo videbimus id quod quaerere institueramus, utrum filius an spiritus sanctus et antea mittebantur, et si mittebantur, quid inter illam missionem et eam quam in evangelio legimus distet; an missus non sit aliquis eorum nisi cum vel filius factus esset ex Maria virgine vel cum spiritus sanctus visibili specie sive in columba sive in igneis liguis apparuit. |