2 | Cur ergo non et pater dicitur missus per illas species corporales, ignem rubi et columnam nubis vel ignis et fulgura in monte et si qua talia tunc apparuerunt, cum eum coram locutum patribus teste scriptura didicimus, si per illos creaturae modos et formas corporaliter expressas et humanis aspectibus praesentatas ipse demonstrabatur? Si autem filius per ea demonstrabatur, cur tanto post dicitur missus cum ex femina factus est, sicut dicit apostolus: Cum autem venit plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex muliere, quandoquidem et antea mittebatur cum per illas creaturae mutabiles formas patribus apparebat? Aut si non recte posset dici missus nisi cum verbum caro factum est, cur missus dicitur spiritus sanctus cuius nulla talis incorporatio facta est? Si vero per illa visibilia quae in lege et prophetis commendantur nec pater nec filius sed spiritus sanctus ostendebatur, cur etiam ipse nunc dicitur missus cum illis modis et antea mitteretur? |