Augustinus, De Trinitate, 2, VI 11
1 | Ideo autem nusquam scriptum est quod deus pater maior sit spiritu sancto, vel spiritus sanctus minor deo patre, quia non sic est assumpta creatura in qua appareret spiritus sanctus sicut assumptus est filius hominis in qua forma ipsius verbi dei persona praesentaretur; non ut haberet verbum dei sicut alii sancti sapientes, sed prae participibus suis; non utique quod amplius habebat verbum ut esset quam ceteri excellentiore sapientia, sed quod ipsum verbum erat. Aliud est enim verbum in carne, aliud verbum caro; id est aliud est verbum in homine, aliud verbum homo. Caro enim pro homine posita est in eo quod ait: Verbum caro factum est, sicut et illud: Et videbit omnis caro salutare dei. Non enim sine anima vel sine mente, sed ita omnis caro ac si diceretur 'omnis homo.' Non ergo sic est assumpta creatura in qua appareret spiritus sanctus sicut assumpta est caro illa et humana illa forma ex virgine Maria. |
2 | Neque enim columbam beatificavit spiritus, vel illum flatum vel illum ignem sibique et personae suae in unitatem habitumque coniunxit in aeternum; aut vero mutabilis et convertibilis est natura spiritus sancti ut non haec ex creatura fierent, sed ipse in illud atque illud mutabiliter verteretur sicut aqua in glaciem. Sed apparuerunt ista sicut opportune apparere debuerunt creatura serviente creatori et ad nutum eius incommutabiliter in se ipso permanentis ad eum significandum et demonstrandum, sicut significari et demonstrari mortalibus oportebat, mutata atque conversa. Proinde quamquam illa columba spiritus dicta sit, et de illo igne cum diceretur: Visae sunt illis, inquit, linguae divisae velut ignis qui et insedit super unumquemque eorum, et coeperunt linguis loqui quemadmodum spiritus dabat eis pronuntiare, ut ostenderet per illum ignem spiritum demonstratum sicut per columbam; non tamen ita possumus dicere spiritum sanctum et deum et columbam aut et deum et ignem, sicut dicimus filium et deum et hominem nec sicut dicimus filium agnum dei, non solum Iohanne baptista dicente: Ecce agnus dei, sed etiam Iohanne evangelista vidente agnum occisum in apocalypsi. Illa quippe visio prophetica non est exhibita oculis corporeis per formas corporeas sed in spiritu per spiritales imagines corporum. |
3 | Columbam vero illam et ignem oculis viderunt quicumque viderunt, quamquam de igne disceptari potest utrum oculis an spiritu visus sit propter verba sic posita; non enim ait: 'Viderunt linguas divisas velut ignem,' sed: Visae sunt eis. Non autem sub eadem significatione solemus dicere: 'Visum est mihi,' qua dicimus: 'Vidi.' Et in illis quidem spiritalibus visis imaginum corporalium solet dici et 'Visum est mihi' et Vidi, in istis vero quae per expressam corporalem speciem oculis demonstrantur non solet dici 'Visum est mihi' sed Vidi. De illo ergo igne potest esse quaestio quomodo visus sit, utrum intus in spiritu tamquam foris, an vere foris coram oculis carnis; de illa vero columba quae dicta est corporali specie descendisse nullus umquam dubitavit quod oculis visa sit. Nec sicut dicimus filium petram (scriptum est enim: Petra autem erat Christus), ita possumus dicere spiritum columbam vel ignem. Illa enim petra iam erat in creatura et per actionis modum connuncupata est nomine Christi quem significabat, sicut lapis ille quem Iacob positum ad caput etiam unctione ad significandum dominum assumpsit; sicut Isaac Christus erat cum ad se immolandum ligna portabat. Accessit isits actio quaedam significativa iam exsistentibus; non autem sicut illa columba et ignis ad haec tantummodo significanda repente exstiterunt. Magis ista similia mihi videntur flammae illi quae in rubo apparuit Moysi, et illi columnae quam populus in eremo sequebatur, et fulguribus ac tonitribus quae fiebant cum lex daretur in monte. Ad hoc enim rerum illarum corporalis exstitit species ut aliquid significaret atque praeteriret. |