monumenta.ch > Augustinus > 5.10
Augustinus, De Trinitate, 2V 9 <<<     >>> VI 11

Augustinus, De Trinitate, 2, V 10

1 Si ergo missus dicitur, in quantum apparuit foris in creatura corporali qui intus in natura spiritali oculis mortalium semper occultus est, iam in promptu est intellegere etiam de spiritu sancto cur missus et ipse dicatur. Facta est enim quaedam creaturae species ex tempore in qua visibiliter ostenderetur spiritus sanctus, sive cum super ipsum dominum corporali specie velut columba descendit, sive cum decem diebus peractis post eius ascensionem die pentecostes factus est subito de caelo sonus quasi ferretur flatus vehemens, et visae sunt illis linguae divisae sicut ignis qui et insedit super unumquemque eorum. Haec operatio visibiliter expressa et oculis oblata mortalibus missio spiritus sancti dicta est; non ut appareret eius ipsa substantia qua et ipse invisibilis et incommutabilis est sicut pater et filius, sed ut exterioribus visis hominum corda commota a temporali manifestatione venientis ad occultam aeternitatem semper praesentis converterentur.
Augustinus HOME

bke14.24v