2 | Cui primum respondeo quaerens ut dicat, si potest: quomodo eum pater sanctificavit si se ipse sanctificavit? Utrumque enim idem dominus ait: Quem pater, inquit, sanctificavit et misit in hunc mundum, vos dicitis quia blasphemat quoniam dixi: Filius dei sum; alio autem loco ait: Et pro eis sanctifico me ipsum. Item quaero quomodo eum pater tradidit si ipse se tradidit. Utrumque enim dicit apostolus Paulus: Qui filio, inquit, proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. Alibi autem de ipso salvatore ait: Qui me dilexit et tradidit se ipsum pro me. Credo respondebit si haec probe sapit quia una voluntas est patris et filii et inseparabilis operatio. Sic ergo intellegat illam incarnationem et ex virgine nativitatem in qua filius intellegitur missus una eademque operatione patris et filii inseparabiliter esse factam, non utique inde separato spiritu sancto de quo aperte dicitur: Inventa est in utero habens de spiritu sancto. |
3 | Nam etiam si ita quaeramus, enodatius fortassis quod dicimus apparebit. Quomodo misit deus filium suum? Iussit ut veniret, atque ille iubenti obtemperans venit? An rogavit? An tantummodo admonuit? Sed quodlibet horum sit, verbo utique factum est; dei autem verbum ipse est dei filius. Quapropter cum eum pater verbo misit, a patre et verbo eius factum est ut mitteretur. Ergo a patre et filio missus est idem filius quia verbum patris est ipse filius. Quis enim se tam sacrilega induat opinione ut putet temporale verbum a patre factum esse ut aeternus filius mitteretur et in carne appareret ex tempore? Sed utique in ipso dei verbo quod erat in principio apud deum et deus erat, in ipsa scilicet sapientia dei sine tempore erat quo tempore illam in carne apparere oporteret. Itaque cum sine ullo initio temporis in principio esset verbum, et verbum esset apud deum, et deus esset verbum; sine ullo tempore in ipso verbo erat quo tempore verbum caro fieret et habitaret in nobis. Quae plenitudo temporis cum venisset, misit deus filium suum factum ex muliere id est factum in tempore ut incarnatum verbum hominibus appareret; quod in ipso verbo sine tempore erat in quo tempore fieret. Ordo quippe temporum in aeterna dei sapientia sine tempore est. Cum itaque hoc a patre et filio factum esset ut in carne filius appareret, congruenter dictus est missus ille qui in ea carne apparuit, misisse autem ille qui in ea non apparuit. Quoniam illa quae coram corporeis oculis foris geruntur ab interiore apparatu naturae spiritalis exsistunt, propterea convenienter missa dicuntur. Forma porro illa suscepti hominis filii persona est, non etiam patris. Quapropter pater invisibilis una cum filio secum invisibili eundem filium visibilem faciendo misisse eum dictus est; qui si eo modo visibilis fieret ut cum patre invisibilis esse desisteret, id est si substantia invisibilis verbi in creaturam visibilem mutata et transiens verteretur, ita missus a patre intellegeretur filius ut tantum missus non etiam cum patre mittens inveniretur. Cum vero sic accepta est forma servi ut maneret incommutabilis forma dei, manifestum est quod a patre et filio non apparentibus factum sit quod appareret in filio, id est ab invisibili patre cum invisibili filio idem ipse filius visibilis mitteretur. Cur ergo ait: Et a me ipso non veni? Iam hoc secundum formam servi dictum est, secundum quam dictum est: Ego non iudico quemquam. |