monumenta.ch > Augustinus > 5. 8
Augustinus, De Trinitate, 2V 7 <<<     >>> V 9

Augustinus, De Trinitate, 2, V 8

1 Quocirca si et filius et spiritus sanctus illuc mittitur ubi erat, quaerendum est quomodo intellegatur ista missio sive filii sive spiritus sancti. Pater enim solus nusquam legitur missus. Et de filio quidem ita scribit apostolus: Cum autem venit plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret. Misit, inquit, filium suum factum ex muliere. Quo nomine quis catholicus nesciat non eum privationem virginitatis sed differentiam sexus Hebraeo loquendi more significare voluisse? Cum itaque ait: Misit deus filium suum factum ex muliere, satis ostendit eo ipso missum filium quo factus est ex muliere. Quod ergo de deo natus est, in hoc mundo erat; quod autem de Maria natus est, in hunc mundum missus advenit. Proinde mitti a patre sine spiritu sancto non potuit, non solum quia intellegitur pater cum eum misit, id est fecit ex femina, non utique sine spiritu suo fecisse; verum etiam quod manifestissime atque apertissime in evangelio dicitur virgini Mariae quarenti ab angelo: Quomodo fiet istud?, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus altissimi obumbrabit tibi; et Matthaeus dicit: Inventa est in utero habens de spiritu sancto; quamquam et apud Esaiam prophetam ipse Christus intellegitur de adventu suo futuro dicere: Et nunc dominus misit me, et spiritus eius.
Augustinus HOME

bke14.23r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik