2 | Qua in quaestione primum quaero unde et quo missus sit filius. Ego, inquit, a patre exii et veni in hunc mundum; ergo a patre exire et venire in hunc mundum, hoc est mitti. Quid igitur est quod de illo idem ipse evangelista dicit: In hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit?, deinde coniungit: In sua propria venit; illuc utique missus est quo venit. At si in hunc mundum missus est quia exiit a patre et venit in hunc mundum, et in hoc mundo erat, illuc ergo missus est ubi erat. Nam et illud quod scriptum est in propheta deum dicere: Caelum et terram ego impleo, si de filio dictum est (ipsum enim nonnulli volunt intellegi vel prophetis vel in prophetis locutum), quo missus est nisi illuc ubi erat?; ubique enim erat qui ait: Caelum et terram ego impleo. Si autem de patre dictum est, ubi esse potuit sine verbo suo et sine sapientia sua quae pertendit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter? Sed neque sine spiritu suo usquam esse potuit. Itaque si ubique est deus, ubique est etiam spiritus eius. Illuc ergo et spiritus sanctus missus est ubi erat. Nam et ille qui non invenit locum quo eat a facie dei et dicit: Si ascendero in caelum, tu ibi es; si descendero in infernum, ades; ubique volens intellegi praesentem deum, prius nominavit spiritum eius. Nam sic ait: Quo abibo ab spiritu tuo? Et quo a facie tua fugiam? |