monumenta.ch > Augustinus > 4. 6
Augustinus, De Trinitate, 2III 5 <<<     >>> V 7

Augustinus, De Trinitate, 2, IV 6

1 Verumtamen hic evigilent si possunt qui hoc etiam sibi suffragari putaverunt quasi ad demonstrandum patrem filio maiorem, quia dixit filius: Pater, clarifica me. Ecce et spiritus sanctus clarificat eum; numquidnam et ipse maior est illo? Porro autem si propterea spiritus sanctus glorificat filium quia de filii accipiet et ideo de eius accipiet quia omnia quae habet pater ipsius sunt, manifestum est quia cum spiritus sanctus glorificat filium, pater glorificat filium. Unde cognoscitur quod omnia quae habet pater non tantum filii sed etiam spiritus sancti sunt quia potens est spiritus sanctus glorificare filium quem glorificat pater. Quod si ille qui glorificat eo quem glorificat maior est, sinant ut aequales sint qui se invicem glorificant. Scriptum est autem quod et filius glorificet patrem: Ego te, inquit, glorificavi super terram. Sane caveant ne putetur spiritus sanctus maior ambobus quia glorificat filium quem glorificat pater, ipsum autem nec a patre nec a filio glorificari scriptum est.
Augustinus HOME

bke14.22r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik