monumenta.ch > Augustinus > 1. 3
Augustinus, De Trinitate, 2I 2 <<<     >>> II 4

Augustinus, De Trinitate, 2, I 3

1 Quaedam itaque ita ponuntur in scripturis de patre et filio ut indicent unitatem aequalitatemque substantiae, sicuti est: Ego et pater unum sumus, et: Cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo, et quaecumque talia sunt. Quaedam vero ita ut minorem ostendant filium propter formam servi, id est propter assumptam creaturam mutabilis humanaeque substantiae, sicuti est quod ait: Quoniam pater maior me est, et: Pater non iudicat quemquam sed omne iudicium dedit filio. Nam paulo post consequenter ait: Et potestatem dedit ei et iudicium facere, quoniam filius hominis est. Quaedam porro ita ut nec minor nec aequalis tunc ostendatur sed tantum quod de patre sit intimetur, ut est illud: Sicut habet pater vitam in semet ipso, sic dedit filio vitam habere in semet ipso, et illud: Neque enim potest filius a se facere quidquam nisi quod viderit patrem facientem. Quod si propterea dictum acceperimus quia in forma accepta ex creatura minor est filius, consequens erit ut prior pater super aquas ambulaverit aut alicuius alterius caeci nati de sputo et luto oculos aperuerit, et cetera quae filius in carne apparens inter homines fecit, ut possit ea facere qui dixit non posse filium a se facere quidquam nisi quod viderit patrem facientem. Quis autem vel delirus ita sentiat? Restat ergo ut haec ideo dicta sint quia incommutabilis est vita filii sicut patris, et tamen de patre est; et inseparabilis est operatio patris et filii, sed tamen ita operari filio de illo est de quo ipse est, id est de patre; et ita videt filius patrem ut quo eum videt hoc ipso sit filius. Non enim aliud illi est esse de patre, id est nasci de patre, quam videre patrem, aut aliud videre operantem quam pariter operari; sed ideo non a se quia non est a se, et ideo quod viderit patrem quia de patre est. Neque enim alia similiter, sicut pictor alias tabulas pingit quemadmodum alias ab alio pictas vidit; nec eadem dissimiliter, sicut corpus easdem litteras exprimit quas animus cogitavit; sed: Quaecumque, inquit, pater facit, haec eadem et filius facit similiter. Et haec eadem dixit et similiter, ac per hoc inseparabilis et par operatio est patri et filio, sed a patre est filio. Ideo non potest filius a se facere quidquam nisi quod viderit patrem facientem. Ex hac ergo regula qua ita loquuntur scripturae ut non alium alio minorem sed tantum velint ostendere quis de quo sit, nonnulli eum sensum conceperunt tamquam minor filius diceretur. Quidam autem nostri indoctiores et in his minime eruditi, dum haec secundum formam servi conantur accipere et eos rectus intellectus non sequitur, perturbantur. Quod ne accidat, tenenda est et haec regula qua non minor filius sed quod de patre sit intimatur, quibus verbis non inaequalitas sed nativitas eius ostenditur.
Augustinus HOME

bke14.20v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik