1 | Quamobrem quamquam firmissime teneamus de domino nostro Iesu Christo et per scripturas disseminatam et a doctis catholicis earundem scripturarum tractatoribus demonstratam tamquam canonicam regulam quomodo intellegatur dei filius et aequalis patri secundum dei formam in qua est et minor patre secundum servi formam quam accepit, in qua forma non solum patre sed etiam spiritu sancto, neque hoc tantum sed etiam se ipso minor inventus est, non se ipso qui fuit sed se ipso qui est quia forma servi accepta formam dei non amisit, sicut scripturarum quae in superiore libro commemoravimus testimonia docuerunt; sunt tamen quaedam in divinis eloquiis ita posita ut ambiguum sit ad quam potius regulam referantur, utrum ad eam qua intellegimus minorem filium in assumpta creatura, an ad eam qua intellegimus non quidem minorem esse filium, sed aequalem patri, tamen ab illo hunc esse deum de deo, lumen de lumine. Filium quippe dicimus deum de deo; patrem autem deum tantum, non 'de deo.' Unde manifestum est quod filius habeat alium de quo sit et cui filius sit; pater autem non filium de quo sit habeat sed tantum cui pater sit. Omnis enim filius de patre est quod est et patri filius est; nullus autem pater de filio est quod est sed filio pater est. |