monumenta.ch > Augustinus > 13.31
Augustinus, De Trinitate, 1XIII 30 <<<    

Augustinus, De Trinitate, 1, XIII 31

1 Secundum illam visionem bonus est secundum quam visionem deus apparet mundis corde, quoniam: Quam bonus deus Israhel rectis corde! Quando autem iudicem videbunt mali, non eis videbitur bonus quia non ad eum gaudebunt corde, sed tunc se plangent omnes tribus terrae in numero utique malorum omnium et infidelium. Propter hoc etiam illi, qui eum dixerat magistrum bonum quaerens ab eo consilium consequendae vitae aeternae, respondit: Quid me interrogas de bono? Nemo bonus nisi unus deus; cum et hominem alio loco dicat bonum ipse dominus: Bonus homo, inquit, de bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala. Sed quia ille vitam aeternam quaerebat, vita autem aeterna est in illa contemplatione qua non ad poenam videtur deus sed ad gaudium sempiternum, et non intellegebat cum quo loquebatur quia tantummodo eum filium hominis arbitrabatur: Quid me interrogas, inquit, de bono? Id est: 'Istam formam quam vides, quid interrogas de bono, et vocas me secundum quod vides magistrum bonum? Haec forma filii hominis est; haec forma accepta est; haec forma apparebit in iudicio non tantum iustis sed et impiis, et huius formae visio non erit in bonum eis qui male agunt. Est autem visio formae meae in qua cum essem non rapinam arbitratus sum esse aequalis deo, sed ut hanc acciperem me ipsum exinanivi.' Ille ergo unus deus pater et filius et spiritus sanctus qui non apparebit nisi ab gaudium quod non auferetur a iustis, cui gaudio futuro suspirat qui dicit: Unam petii a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini per omnes dies vitae meae, ut contempler delectationem domini; unus ergo deus ipse est solus bonus ad hoc, quia nemo eum videt ad luctum et planctum sed tantum ad salutem et laetitiam veram. 'Secundum illam formam si me intellegis, bonus sum; si autem secundum hanc solam, quid me interrogas de bono si inter illos eris qui videbunt in quem pupugerunt, et ipsa visio malum eis erit quia poenalis erit?'
2 Ex ista sententia dixisse dominum: Quid me interrogas de bono? Nemo bonus nisi unus deus, his documentis quae commemoravi probabile est, quia visio illa dei qua contemplabimur incommutabilem atque humanis oculis invisibilem dei substantiam quae solis sanctis promittitur - quam dicit apostolus Paulus facie ad faciem; et de qua dicit apostolus Iohannes: Similes ei erimus quoniam videbimus eum sicuti est; et de qua dicitur: Unam petii a domino, ut contempler delectationem domini; et de qua dicit ipse dominus: Et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi; et propter quam solam fide corda mundamus ut simus beati mundicordes quoniam ipsi deum videbunt; et si qua alia de ista visione dicta sunt quae copiosissime sparsa per omnes scripturas invenit quisquis ad eam quaerendam oculum amoris intendit - sola est summum bonum nostrum cuius adipiscendi causa praecipimur agere quidquid recte agimus. Visio vero illa filii hominis quae praenuntiata est cum congregabuntur ante eum omnes gentes et dicent ei: Domine, quando te vidimus esurientem et sitientem? et cetera, nec bonum erit impiis qui mittentur in ignem aeternum, nec summum bonum erit iustis. Adhuc enim vocat eos ad regnum quod eis paratum est ab initio mundi. Sicut enim illis dicet: Ite in ignem aeternum, sic istis: Venite, benedicti patris mei, possidete paratum vobis regnum. Et sicut ibunt illi in ambustionem aeternam, sic iusti in vitam aeternam. Quid est autem vita aeterna nisi ut cognoscant te, inquit, unum verum deum et quem misisti Iesum Christum? Sed iam in ea claritate de qua dicit patri: quam habui apud te priusquam mundus fieret. Tunc enim tradet regnum deo et patri ut intret servus bonus in gaudium domini sui, et abscondat eos quos possidet deus in abscondito vultus sui a conturbatione hominum, eorum scilicet qui tunc conturbabuntur audientes illam sententiam. A quo auditu malo iustus non timebit si modo protegatur in tabernaculo, id est in fide recta catholicae ecclesiae, a contradictione linguarum, id est a calumniis haereticorum.
3 Si vero est alius intellectus verborum domini quibus ait: Quid me interrogas de bono? Nemo bonus nisi unus deus, dum tamen non ideo credatur maioris bonitatis esse patris quam filii substantia secundum quam verbum est per quod facta sunt omnia nihilque abhorret a sana doctrina, securi utamur non uno tantum sed quotquot reperiri potuerint. Tanto enim fortius convincuntur haeretici quanto plures exitus patent ad eorum laqueos evitandos. Sed ea quae adhuc consideranda sunt ab alio iam petamus exordio.
Augustinus HOME

bke14.18r

Augustinus, De Trinitate, 1XIII 30 <<<    
monumenta.ch > Augustinus > 13.31

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik